martedì 7 luglio 2015

ASSEGNO DI LATINO PER LE VACANZE ESTIVE - classe IIA

ECCO PER VOI UNA SELEZIONE DI TESTI DA POTER SCEGLIERE, A PIACERE, PER MANTENER VIVA LA VOSTRA ABILITA' DI TRADUZIONE! CORREGGETE VOI STESSI EVENTUALI ERRORI DI BATTITURA...Buone vacanze, Prof.ssa Cardaropoli


L’amore per la sapienza è innato
Innatum est in nobis cognitionis et scientiae studium; hominum enim ingenium, natura sua, illarum rerum amorem in se colit atque servat. Nam qui studiorum ardor in Archimede fuit qui, dum in pulvere geometricas formas describit, hostes adventantes non audivit? Quantum ingenium Aristoxenus in musicis consumpsit? Qua alacritate Aristophanes vitam suam ad litteras applicavit? Quid de Pythagora, quid de Platone dicam? Ambo propter cognitionis cupiditatem ultimas terrarum regiones peragraverunt; qui vero hanc cupiditatem neque intellegunt neque dignam existimatione putant, nullam rem umquam, magnam et vere excelsam, amaverunt. Sed quid refert (importa) plura de rebus tam apertis investigare? Quot causas homines, ut cognitionis et scientiae amorem colerent, in ipsa rerum natura invenerunt! Ipsi igitur, in nobismet ipsis, stellarum motus et rerum caelestium contemplationem quaeramus! A nobis repetamus quae vires lunae cursum moveant; ob quos impulsus sol in caelo appareat et, vesperi, in maris undas descendat; quo modo hae cognitiones nos moveant et quid in populorum historia mentem animumque nostrum delectet.

Un'indigestione da bieta
Decimum iam diem graviter ex intestinis laboro, sed febrim non habeo! Quia medicus praescripsit mihi ieiunum servandum esse, ieiunum diligenter servo; ne aquam quidem gusto. Itaque sum confectus languore et fame, sed, et loci mutatione ( sum enim in tusculano) et animi relaxatione, possum- ut spero-quam primum ex morbo convalescere. Sed fortasse quaeris : “Unde hoc accidit?”, brevi exponam. Cenavi apud Lentulum qui apposuit fungos herbasque ita conditas ut nihil posset esse suavius. Ita ego, qui ostreis ac murenis abstineo, a beta et a malva deceptus sum.
Hic in tuscolano puto mihi manendum esse quoad me reficiam. Consule tuae valetudini, ut ego meam diligentissime servo.


Umanità di un medico-servo

Cum Caesar Cortinium obsideret, ibi inclusus tenebatur Domitius Ahenobarbus; qui Caesarem, non mortem, timens, medico et servo suo imperaverat
ut sibi venenum daretur simulac Caesar urbem occupavisset. Cum autem medicum dubitantem videret, dixit: “Cur incertus es? Ego, sanus atque armatus, mortem rogo”. Tum medicus promisit se imperio Domitii obtemperaturum esse;nam illico medicamentum ei porrexit, quod tamen plane innoxium erat. Quo cum dominus sopitus esset, accessit ad Domitii filium dicens: “Iube me in vinculis teneri, dum ex eventu intellexeris an ego venenum patri tuo dedérim”. Vixit Domitius et a Caesare est servatus; sed medicus et servus iam antea illum servaverat.


Battute mordenti
Olim Augustus a mercatore quodam Tyriam purpuramn empturus erat. Cum autem illius subfuscum colorem deploraret,dixit venditor:<> Cui imperator:<>.
Theocritus Chius, qui gravi poena multandus erat, ad Antigonum regem trahebatur. Amicis spem dantibus, quod ob multas causas regis clementiam impetraturus esset, cum ad oculos eius venisset, respondit: “Ergo affirmatis nullam salutis spem mihi esse futuram!>> Erat enim Antigonus altero oculo caecus. Aurelianus imperator, cum in Cappodociam venisset, occupaturus Tyanam, clausam urbem repperit. Tum , ira plenus, exclamavit “In hoc oppido nullus canis relinquendus est”! Dixi me, in hac urbe, ne unum quidem canem relicturum esse;ideo vobis omnes canes occidendi sunt!”.

Anche all'adulazione c'è un limite!
Audiuntur libenter assentatores a quibus,ut aliorum gratiam sibi concilient,non modo augentur vera sed saepe omnino falsa dicuntur.Multi homines enim laudari cupiunt etiam ob eas virtutes quas non habent: ideo avari ob liberalitatem celebrantur,turpes ob egregiam corporis formam,indocti ob sapientiam.Sed nemo,fortasse,tam impudenter celebratus est quam Stratonica,Seleuci regis uxor,quae,quamvis calva esset,tamen ob comae pulchritudinem laudata est.Nam illa poetis certamen proposuerat ac maximum praemium se daturam esse promiserat illi, a quo reginae coma optime laudata esset.Ideo,spe praemii,eius capilli a poeta quodam aurei dicti sunt,ab alio tamquam solis radii sunt laudati,ab alio ob suavem odorem splendidi flores apppellati sunt.Vitabuntur igitur ab omnibus adulatores,qui,solum ut lucrum faciant,laudibus suis stultos et ineptos homines extollunt.


ALCUNI GENERALI ROMANI
Bellica incepta et illustria ducum Romanorum nomina apud omnes gentes nota sunt.. Praestans horum (di essi) virtus illustre imperium urbi paravit. Publius Cornelius Scipio adulescens, mirabili animo ac fortitudine, in pugna apud Ticinum flumen patrem servavit; contra Hispanos atrocia bella gessit, multas gentes superavit et domuit. Postremo Hannibalem, illustrem ducem, apud Zamam acri pugna profligavit. Gaius Marius, humili genere ortus (nato da), in Africa contra Iugurtham, Numidarum regem, pugnans, ingentem gloriam obtinuit. Mox, Cimbros Teutonosque, barbaros et minaces hostes superans, urbem gravi timore atque periculo liberavit. Gaius Iulius Caesar, omnibus Romanorum historiae laudatoribus, veteribus et recentibus notus, militaris artis valde peritus, ceteros Romanorum duces prudentia superavit.

FAUNA DELL’ANTICA SELVA ERCINIA
Est in Hercynia silva bos, cervi figura: in fronte, inter aures, unum cornu habet et in extrema huius cornus parte quasi palmae et rami surgunt. Similis est feminae et maris naturà, similis forma et magnitudo cornuum. In eadem silva etiam alces vivunt: figuram habent et pellem similem capris, sed magnitudine paulo capros antecedunt; mutìlae vero sunt cornibus et cura habent sine nodis articulisque. Non in specubus dormiunt sed arbores habent pro cubilibus; corpus enim ad arbores applìcant et ita quietem sumunt.
1- Quale complemento esprime l’ablativo figura?
2- Da quale verbo deriva la forma surgunt? Scrivi il paradigma completo del verbo, quindi forma il piuccheperfetto e il futuro anteriore.
3- Qual è il caso del sostantivo maris, primo elemento del nesso feminae et maris natura? Inoltre, a quale genere appartiene il sostantivo e qual è il suo nominativo?
4- Qual è il caso della forma cornuum? Quale sostantivo italiano deriva dal nome latino?
5- Da quale verbo deriva la forma vivunt? Scrivi il paradigma completo del verbo, quindi forma il futuro semplice.
6- Quale complemento esprime il sostantivo cornibus? Quale particolarità osservi nella forma specubus? Quali altri sostantivi della 4 declinazione presentano questa caratteristica?

UN VECCHIO VENERANDO
Ut petulantia magis adulescentium est propria quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed solum improborum, sic senilis stultitia senum INEPTORUM EST propria non omnium . Quattuor robustos filios, quinque filias, magnam domum, multos clientes Appius regebat: atqui ille caecus et senex erat. Nam animum intentum habebat tamquam arcum, nec languescens senectuti succumbebat; tenebat non solum auctoritatem, sed etiam imperium in suos. Servi timebant senem, colebant filii; omnes carum habebant. In domo Appii mos patrius et disciplina vigebant.


DURA SCONFITTA ROMANA
Imperator Augustus pacis amans fuit,sed interdum contra hostes bella suscepit. Romanorum duces saepe victores fuerunt; sed olim, in Germania, Quintilius varus,Romanorum dux,cum ingentibus copiis gravem accepit cladem. Varus enim,crudeli et iniusta administratione, odium Germanarum GENTIUM contra Romanos excitavit et Arminius, fortis peritusque princeps Germanorum ,omnium pagorum incolas congregavit, contra milites legionum Romanarum strenue pugnavit et acri proelio superavit.Ubi fama hostium victoriae in urbem Romam pervenit,Augustus,dolore amens,in regiae conclavibus - ut antiqui scriptores tradunt - ita magna voce clamabat: "Vare,Vare,redde legiones meas".


CESARE IN GERMANIA
Germanico bello confecto, Caesar statuit, Rhenum sibi trasgrediendum esse, ut metum Tranrhenanis iniceret, qui cum Gallis contra Romanos bellum gesserant. Sed (trans) flumen exercitum traicere Caesar non tutum esse arbitrabatur. Itaque etsi summa difficultas pontem faciendi proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, hoc immane opus edificare instituit decemque diebus effecit; exercitu autem transducto, ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto, in fines Sigambrorum contendit, qui ex omnibus Germanis infestissimi Romanis erant. Tum a compluribus civitatibus ad eum legati venerunt, quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondit. At Sigambri, fuga comparata, e finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant.

Il lupo e l'agnello
Olim lupus agnum solum in prato conspexit qui a grege discesserat, statimque appropinquavit ut illam praedam commode voraret. Agnus autem dixit “Scio te fortiorem me esse nec ullo modo me mortem vitare posse. Tamen, ne mihi extremum solacium desit (desum), te rogo ut tibia aliquid mihi canas, ut postremum saltare possim et laetiore animo vitam amittam”. Lupus his verbis credidit et tibiam inflavit ut agnus saltaret. Sed pastor, cum e longinquo tibiae sonum audivisset, accurrit cum canibus, qui lupum fugaverunt agnumque eripuerunt certae morti ( oves enim ab ovili per vasta pascua domino ducuntur et ab luporum insidiis a canibus defenduntur). Tum lupus dum ad silvam properat:” Quantum” inquit “stultitia mihi obfuit! Ego enim, qui praedo sum, tibiis canere tamquam musicus non debba”. Fabella docet astutiam nonnumquam infirmioribus prodesse, ut potentiorum vim effugere possint.


La città di Siracusa
Urbem Syracusas maximam esse Graecarum urbium, pulcherrimam omnium saepe audivistis. Ea tanta urbs est ut eam esse dicamus unam ex quattuor urbibus maximis. Quarum una est ea, quae appellatur “Insula”, duobus portibus cincta, in qua aedes sacrae complures aedeficatae sunt, sed duae longe ceteris antecellunt: Dianae unum templum, et alterum, quod fuit ante Verris adventum ornatissimum, Minervae. Ibique est etiam fons, incredibili magnitudine, plenissimus piscium, cui nomen inditum est Arethusa. Altera autem est urbs, quae appellatur “Achradina”, in qua forum est maximum, pulcherrimae porticus, amplissima curia templumque egregium Iovis Olimpi, quod tradunt antiquissimis temporibus aedificatum esse. Tertia est urbs quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, quae “Tychia” nominata est, in qua gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae.

La battaglia di Canne
Quingentesimo et quadragesimo anno ab urbe condita L. Aemilius Paulus P. Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur, Fabioque succedunt, qui abiens ambos consules monuiT ut Hannibalem, callidum et impatientem ducem, vincerent non aliter quam proelium differendo.Verum cum impatientia Varronis consulis, apud vicum qui Cannae appelatur, in Apulia pugnatum esset, ambo consules ab Hannibale vincuntur. In ea pugna tria milia Afrorum pereunt, magna pars de exercitu Hannibalis sauciatur. Numquam Romani graviore clade affecti sunt. Nam in eo proelio consul ipse, Aemilius Paulus, interfectus est, consulares aut praetorii viginti, senatores capti aut occisi triginta, militum quadraginta milia, equitum tria milia et quingenti. Apud Romanos tamen nulla de pace mentio habita est. Servi, quod numquam antea evenerat, manumissi et milites facti sunt.


Vita esemplare di un antico Ateniese
Phocion Atheniensis, etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus gessit, multo clarior tamen fuit vitae suae integritate quam rerum militarium gloria: harum enim memoria paene nulla est, illius fama intacta manet. Phocion enim perpetuo pauper fuit quamvis ditissimus esse posset: nam Athenienses maximos honores summasque potestates illi tribuerunt, ut totius populi reverentiam erga eum ostenderent. Idem prope ad octogesimum annum pervenerat prospera cum fortuna, sed in magnum odium suorum civium incidit; magistratus in iudicium eum vocaverunt et morte multaverunt.Tum illi obvius fuit Euphiletus, amicissimus eius; iste lacrimans, his verbis ad f
Phocionem se convertit: “Quam indigna, Phocion, ab Atheniensibus toleras!” huic ille: “At non inexspectata” respondit; “eundem enim exitum permulti clari viri Atheniensium iam habuerunt”-


ESERCIZIO PROPOSIZIONI INFINITIVE

1. Themistocles affirmabat Athenienses patriam navali proelio defensuros esse.
2. Pompeius facile agnoscebat se pauperum non esse.
3. Caesar non ignorabat Gallos inter se dissidere; ideo sperabat se victurum esse illos in bello.
4. Cum caesar cognovisset Helvetios eorum sedes deseruisse, contra eos exercitum movit.
5. Multi, quamvis inter tormentorum dolores, se nomina coniuratorum cognovisse negaverunt.
6. Cato iocose affirmavit litterarum radices amaras esse, fructus iucundiores.
7. Dulce est, post cotidianos labores, domi manere atque artium et litterarum studiis operam dare.
8. Veteres scriptores post Saturnum regnavisse Faunum narrabant, sub cuius regno Evander, ab urbe Pallanteo, in Italiam cum modica turba civium venerat.
9. Miltiades, cum animadvertit persarum classem Ad Piraeum navigaturum esse, militibus suis imperavit ut urbem Athenas statim peterent.
10. Iuppiter, ut apud Vergilium poetam legimus, Veneri confirmavit Aeneae progeniem omnium gentium dominam fore.
11. Graeci putabant Herculem, non Bacchum, ex India in Hesperiam vitem adduxisse.
12. Ex Lacedaemoniorum moribus, oportebat iuvenes senum consiliis atque auctoritati semper parere.

NERONE ATTORE

Nero cantare solitus erat Romae. Flagintantibus olim cunctis audire caelestem eius vocem, respondit se in hortis suis cantaturum esse. Sed, cum etiam milites qui tunc excubabant, adderent suas preces vulgi precibus, se in theatro repraesentaturum esse pollicitus est libens. Ac, sine mora, nomen suum in albo citharaedorum iussit adscribi. Intravit in scaenam ordine suo, simul ingressi sunt praefecti praetorii citharam eius sustinentes, postea tribuni militum, iuxtaque intimi amicorum. Utque constitit, “Nioben” se cantaturum esse pronuntiavit et in horam fere decimam perseveravit. Tragoedias quoque cantavit “Oedipoem excaecatum” et “Herculem insanum”. In qua fabula narrant militem, positum ad custodiam aditus, cum Neronem vinciri catenis, sicut argumentum postulabat, videret, accurrisse ferendae ei opis gratia.


IL SEPOLCRO DI CICERONE
Notum est a Cicerone anno septuagesimo quinto a.Ch.n (ante Christum natum), cum quaestor Lilybaeum in Sicilia administraret, multas proximas urbes lustratas esse, inter quas Syracusas. ipse nobis narravit hic Archimedis sepulcrum, ignoratum a Syracusanis qui id esse omnino negabant, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis, a se repertum esse. acceperat enim in monumento, in quo praestantissimus ille mathematicus sepultus erat, sphaeram esse positam cum cylindro. cum apud portas Agrigentinas frequentia sepulcra oculis collustraret, columella ad eo inventa est dumis undique circumsaepta et fere operta, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. tum imperavit servis locum falcibus aperiri et expediri. cum ad columnam aditus apertus est, in qius basi inscriptio, graecis litteris sculpta, inventa est ex qua comperiri potuit ibi sepultum esse Archimedem.


ESERCIZIO DI RIPASSO


1. Spero vos, discipuli, a parentibus vestris laudatum iri, cum studiis intento animo incubueritis.
2. Marci milites, oppidum hostium oppugnaturi, nulla praedandi spe impulsi, fortunam iniquam deplorabant.
3. Audite benigne, hospites, quae Horatius noster de villa sua Sabina est nobis narraturus.
4. Ita semper vixi ut propinquis et amicis exemplum iustitiae et honestatis porrigerem.
5. Tribuni plebis legem Oppiam tam fortiter defendebant ut nemo auderet eam abrogare.
6. M.Brutus non timidus ita fuit, ut in acie, pro re publica pugnans, mortem invenerit.
7. Verres nullum deorum templum tam sanctum putabat, ut sua audacia illud non violaret.
8. Athenienses Philippidem cursorem Lacedaemonen miserunt, ut a Lacedae moniis auxilium contra hosres peteret.
9. Dolabella tam fuit immemor humanitatis, ut suam immanem crudelitatem non solum in vivis sed etiam in mortuis exerceret.
10. Prisci homines sic terras habitaverunt, ut per silvas et campos erraticam vitam agerent et frondes pro cubilibus ac speluncas pro domibus haberent.


Un conto è morire, un altro parlar di morte!
Senex quidam, cum ad ultimam vitae aetatem pervenisset,miseria consumptus,in silvam olim venerat, aridos arborum ramos collectum,ut ignem domi accenderet sibique paululum cibi coqueret.At carpendi et per silvam sine intermissione deambulandi labor aspere senem defatigaverat;vesper iam adventabat atque ille gravem sermentorum fascem humeris sustinens domum lento gradu contendebat.Difficile iter erat,intolerabile ramorum pondus et senex iam desperabat se domum perventurum esse.Consedit igitur in saxo cumque fascem deposuisset,ex imo pectore gemitus acerbos trahens,secum ipse vitae suae angores dolebat,miserias senectutis considerans et hominum iniquitatem acerbe deplorans, mortem clara voce coepit invocare ut ipsum omnibus malis liberaret.Subito mors adstitit et dixit:"Me invocavisti? Huc apud te venit et libenter omnia optas tibi concedam". Senex, terrore plenus et iam omnino laborum et aerumnarum immemor, sine ulla mora respondit : "Gratias tibi ago, amica, quod tam cito me ab omnibus laboribus venisti liberatum; sed hoc unum opto, ut hunc lignorum fascem meis humeris rursus imponas"



ESERCIZIO ABLATIVO ASSOLUTO - PERIFRASTICA ATTIVA – PERIFRASTICA PASSIVA

1. Bello Helvetiorum confecto, totius fere Galliae legati ad Caesarem gratulatum venerunt.
2. Hortante et iubente Vercingetorige, Galli statuerunt ex oppido profugere.
3. Nugantibus pueris, parentes apud lacus ripam diu morati sunt.
4. altercantibus mulieribus, duo scelesti multas gallinas furati sunt.
5. Hostes, paulisper apud oppidum morati et Remorum agros depopulati, omnibus vicis et aedificiis incensis,ad castra Caesaris venerunt.
6. M. Crassus exercitum adversus Parthos ducturus erat.
7. Bellum scripturus sum quod populus Romanus cum Iugurtha gessit.
8. Nemo intellexit quid Verres dicturus aut aucturus esset.
9. Cum consul signum pugnae daturus esset, nuntius senatus ad eum venit.
10. Tribuno militum signum pugnae tuba dandum erat.
11. Cato maior in senatu dictitabat Carthaginem delendam esse.
12. Moderatio in omnibus rebus nobis adhibenda erit. Dicam vos non monendos, sed coercendos esse.
13. Praesertim inimicitias occultas timendas esse puta.
14. Medico diligenti, non solum aegroti morbus, sed etiam natura corporis, cognoscenda est.

Rutilius Rufus
R. Rufus morum innocentia et animi constantia enituit et amicitiam honestissime coluit: non ita tamen ut leges violaret. Nam cum olim amicus quidam rem iniquam ab eo peteret, ipse constanter denegabat: nam facere non poterat quae (è un neutro plurale) amicus rogabat cum parum honesta, immo turpia et indecora essent. Tum amicus, ira plenus, sic Rutilium obiurgavit:"Quod a te peto constanter negas; cur contra me tali ratione agis? Quid me iuvat amicitia tua, si quod peto non facis?" Cui Rutilius:"Falsa affirmas; si honesta essent quae a me petivisti,illico concessissem. At tu inhonesta et indecora a me petivisti. Quod commodum ex amicitia tua percipiam, si propter te contra leges agam?"


Gli Ateniesi richiamano ad Atene Alcibiade

Cum contra Peloponnesios bellum gererent ,Athenienses, consilio atque auctoritate
Alcibiadis,bellum etiam Syracusanis indixerunt ,ad quod administrandum Alcibiades
ipse delectus est.Cum dies in Siciliam navigandi iam instaret ,inimici eius illam
occasionem exspectandam esse decreverunt, ut ei nocerent , cum classis
portum relictura esset, ut Alcibiadem absentem censura atque reprehensionibus
lacesserent . Itaque simulac illum in Siciliam pervenisse cognoverunt ,apud iudices
accusaverunt,quod deorum sacra violavisset .Ideo ad eum magistratus ab Atheniensibus
missus est, ut in patriam ad se defendendum Alcibiades revocaretur.Qui,
quamvis esset in magna spe rei militaris bene administrandae,magistratus iussis
paruit et triremem,quae ad eum deportandum missa erat ,conscendit.


Amara morte di Alcibiade
Milites qui a Pharnabazo missi erant ut Alcibiadem interficerent, hunc ferro aggredi non sunt ausi ; cum ideo ligna circa casam, in qua quiescebat, noctu congessissent, ea succenderunt ut incendio necarent quem manu superari posse diffidebant. Alcibiades autem flammae sonitu excitatus, gladium non habens, familiaris sui telum arripuit ut se ipsum tutaretur; narrat enim Arcadem (agg.: arcade, dell’Arcadia) quemdamfuisse cum eo hospitem. Hic Alcibiadem in eam casam secutus erat et vestimenta arripiens, quae ibi errant posita, in ignem coniecerat ut flammarum vim comprimeret; itaque per flammas Alcibiades atque Arcas hospes fuga salutem petere ausi sunt. At frustra pedum celeritati Alcibiades confisus erat; nam barbari, eum fugientem insecuti, telis eminus coniectis interfecerunt.

Ribellione dei Carnuti contro Cesare
His rebus actis, Carnutes profitentur se nullum periculum, communis salutis causa, recusare et pollicentur se, primos ex omnibus, bellum facturos esse. Inde, collatis signis militaribus, petunt ne, facto initio belli, ab reliquis populis deserantur. Tum, collaudatis Carnutibus,dato iureiurando ab omnibus qui aderant, tempore ad bellum agendum constituto, omnes a concilio discedunt. Ubi dies constituta venit Carnutes, ducente gutuato, viro fortissimo, Cenabum concurrunt; et,signo dato,cives Romanos omnes, qui ad negotiandum ibi constiterant, interficiunt bonaque eorum diripiunt.

Triste fine di Pompeo
Caesar, apud Pharsalum Pompeii copiis profligatis, victoriam adeptus ,hostem fugientem persecutus est ut eius exercitum plane debellaret. Pompeius vero ,cum tantam cladem accepisset, nec ullam spem sibi iam superesse cognosceret, militum viribus et animis minime confisus, in Aegyptum confugit paucis quos fidissimos abebat , comitantibus ut apud Ptolemaeum , Aegyptiorum regem , se reciperet . At,tot regiones et maria transgressus, cum ad Aegypti oras appropinquaret, interfectus est a satellitibus Ptolemaei regis, qui, quamvis Pompeium minime odisset, ut Caesari gratificaretur , hospitem occidere ausus est . Sed rex perfidia sua non est gavisus; Caesar enim ,qui Pompeium vivum bello persecutus erat, mortuum coepit deflere; deinde, Ptolemaeo ex regno expulso, Cleopatram eius sororem , Aegyptiorum reginam constituit .

Quale uomo è veramente felice?
Cum Solon, unus ex illis septem sapientibus, ad Croesum, Lydorum regem, se olim contulisset, hic hospiti regiam gazam monstravit; ac putans se omnium hominum, qui in orbe terrarum essent, beatissimum esse:"Athenienses-inquit- et tu, Solon, in primis, sapientia atque consilio, ut fama est, omnibus anteitis;tu autem in multas regiones te contulisti, civitates multas et gentes adiisti; dic mihi, quaeso: quisnam mecum divitiis conferri potest? Quis me beatior vocari?". Cui Solon:" Beatus certe es, Croese; sed tibi dico esse in terrahominem quendam te beatiorem: Tellus(Tello) Atheniensis hic est, cui, dum in vita permansit, corpus semper validum fuit et mens sana et optimi liberi; illi multa munera et magni honores a civibus sunt delata. At etiam beatior, de hac vita in alteram transiit cum pro patria pugnans mortem obiit".


Confronto tra Cesare e Catone
Memoria mea viri duo, M. Cato et C. Caesar, ingenti virtute fuerunt, sed moribus diversis. Illis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuerunt; magnitudo animi par, par etiam gloria. Sed Caesar beneficiis atque munificentia magnus habebatur, vitae integritate Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus fuit, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo, Cato nihil largiendo gloriam obtinuit. In illo miseris perfugium erat, in hoc iniquis pernicies. Postremo Caesar in animo habebat laborare, vigilare, nihil in donando denegare; at in Catone studium modestiae, decoris, severitatis erat. Nam esse quam aestimari bonus malebat.

Pompeo si prepara a partire da Brindisi
Pompeius, sive operibus Caesaris permotus, sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit; et quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis perducit, atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit. Postquam milites silentio naves conscenderunt, in expedito loco actuaria navigia reliquit. Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompeii contumeliis permoti, Caesaris rebus favebant. Itaque vulgo ex tectis profectionem Pompeii significabant. Caesar, postquam rem cognovit, ne facultatem dimitteret, scalas paravit militesque armavit.



ESERCIZIO DI RICAPITOLAZIONE

1)Est nobis haec diligentia semper adhibenda. 2) Tribuno militum signum pugnae tuba dandum erat. 3) Cato in senatu dictitabat Carthaginem delendam esse. 4) Puto cupiditates omnibus hominibus coercendas esse. 5) Moderatio in omnibus rebus nobis adhibenda erit. 6)Praesertim inimicitias occultas timendas esse puta. 7) Eo tempore Iugurtha, amissis amicis, quos ipse necaverat, animo agitabatur ignorans quid sibi faciendum esset ut Romanos ab Africa depelleret. 8) Caesaris militibus sitis famesque tolerandae fuerunt non modo cum ipsi obsiderentur, sed etiam cum ipsi obsiderent. 9) Dicam vos non monendos, sed coercendos esse. 9) Medico diligenti non solum aegroti morbus, sed etiam natura corporis cognoscenda est. 10) Esse fidem iuris iurandi cum hoste semper servandam Cicero dicebat. 11) Improbi et avari non modo non copiosi et divites, sed etiam inopes et pauperes existimandi sunt. 12) Ita censeo, publicandas (esse) coniuratorum pecunias, ipsos in vinculis habendos.
13)Veteres scriptores post Saturnum regnavisse Faunum narrabant, sub cuius regno Evander, ab urbe Pallanteo, in Italiam cum modica turba civium venerat.
14) Miltiades, cum animadvertit persarum classem Ad Piraeum navigaturum esse, militibus suis imperavit ut urbem Athenas statim peterent.
15) Iuppiter, ut apud Vergilium poetam legimus, Veneri confirmavit Aeneae progeniem omnium gentium dominam fore. 16)Graeci putabant Herculem, non Bacchum, ex India in Hesperiam vitem adduxisse. 17)Ex Lacedaemoniorum moribus, oportebat iuvenes senum consiliis atque auctoritati semper parere. 18)Caesar in ultimos Britannos bellum movit, ne ullus terrarum populus Romanorum dicionem sperneret.
19)Athenienses muris urbem saepserunt, ut pueros atque mulieres ab hostibus defenderent.
20)Magnam frumenti copiam agricolae in horreis deponunt, ne sibi et familiaribus omnibus victus per hiemem desit.
21)Athenienses Philippidem cursorem Lacedaemonen miserunt, ut a Lacedaemoniis auxilium contra hostes peteret. 22) Dolabella tam fuit immemor humanitatis, ut suam immanem crudelitatem non solum in vivis sed etiam in mortuis exerceret.23)Prisci homines sic terras habitaverunt, ut per silvas et campos erraticam vitam agerent et frondes pro cubilibus ac speluncas pro domibus haberent.
24)Bello Helvetiorum confecto, totius fere Galliae legati ad Caesarem gratulatum venerunt.
25)Hortante et iubente Vercingetorige, Galli statuerunt ex oppido profugere. 26)Nugantibus pueris, parentes apud lacus ripam diu morati sunt. 27)altercantibus mulieribus, duo scelesti multas gallinas furati sunt.28) Hostes, paulisper apud oppidum morati et Remorum agros depopulati, omnibus vicis et aedificiis incensis,ad castra Caesaris venerunt. 29)Bellum scripturus sum quod populus Romanus cum Iugurtha gessit. 30)Nemo intellexit quid Verres dicturus aut aucturus esset.


IL TRICLINIO
Apud Romanos conclave, in quo ipsi cenabant, triclium appellabatur. Iam, post ientaculum ac meridianum prandium, primo cvespere, in tribus lectulis accumbebant, ad cibum capiendum, circa mensam in sinistrum cubitum innixi, ut, dextera libera, cibaria possent arripere. Si viri praeclari cenae aderant, oportebat eos in certa sede posse discumbere; in conclavi, igitur, tres erant lectuli: medius, in quo viris illustris tantum, et maximo honore digni, discumbebant, summus et imus. In aedibus ditiorum civium omnia erant magnifica: ex abaco in mensas ponebantur vasa argentea et aurea; auro pulcherrime celato lances et pocula fulgebant; lectuli ipsaque mensa e pretiosissimo ligno, nonnumquam ex marmore, confecta erant; laqueata et aurata lacunaria citharis resonabant;aenea, sed affabre facta, iumenum simulacra manibus dexteris igniferas lampadas tenebant ut lucem nocturnis epulis suppeditarent; prope dominum sewrvi erant, ad convivarum nutus impigre parati. Omnia denique in promptu erant ut, maxima cum laetitia, convivae cenitarent.

È MEGLIO LA TRANQUILLITÀ O LA RICCHEZZA?

Olim rusticus mus, vetus hospes, cavo agresti, in quo habitabat, urbanum murem acceperat illique fercula multa obtulerat ut, animo benevolenti, veterem amicum satiaret. Qui, contra, dente superbo vix singula tangebat, cibos agrestes et paene plebeios fastidiens. Tandem, ad amicum conversus:"Quid, pro deum fidem, te iuvat- inquit(disse)-,amice, in cavo huius praerupti montis dorso vivere? Eia, carpe viam! Veni, agendum, in urbem et mecum illic vive beatus, in rebus iucundis, memor quam breve sit vivendi tempus!". Cum haec verba agrestem murem pepulissent, iter ad urbem cum urbano mure peragit. Iam nox medium caeli spatium tenebat, cum uterque in locuplete domo vestigia ponunt. Illic omnia erant splendida; cibaria suavissima omnisque generis nares oculosque rustici muris adliciebant; ille ad felicitatem summam se pervenisse putabat. At, ex improviso, ingens valvarum strepitus et canum horrificae voces utrumque murem a cibis abstulerunt. Tum rusticus, pavefactus:"Haud, Hercle!, vitam istam- inquit- cupio. Vale, amice! Aspera silva et cavus, edepol!, ab insidiis tutus, mihi erunt satis!".


Proteo e Menelao

In Aegypto Proteus senex marinus divinus videtur fuisse, qui in omnes se figuras convertere solitus erat. Quem Menelaus filiae eius monitu catena alligavit, ut sibi diceret quando domum repetitionem haberet. Quem Proteus edocuit iram deorum obstare quod Troia esset devicta, ideoque id sacrificium eum facere debere quod hecatombe Graece dicitur, cum centum armenta occiduntur. Itaque Menelaus hecatomben fecit. Tunc demum post octavum annum quam ab Ilio decesserat cum Helena in patriam rediit.


Il tempio di Ercole

Herculis templum est apud Agrigentinos, in quo aeneum simulacrum dei est, tam mirabili arte factum, ut nihil eo pulchrius in Sicilia inveniatur. Hoc tanta veneratione colitur ut mentum eius aliquantum adtritum sit, quia in precibus cives id osculari solent. Huius simulacri tam vehemens desiderium praetorem Verrem cepit ut satellites suos noctu miserit ut id raperent. Tunc clamor a custodibus fani tollitur. Verris servi valvas frangunt et demoliri signum et a vectibus labefactare conantur. Interea fama in urbe percrebrescit. Nemo Agrigentinus tam infirmus aetate aut viribus fuit, qui illa nocte de lecto non surrexerit et tela arripuerit ut signum defenderet. Omnes ad templum concurrunt et tam ingentem lapidationem faciunt ut Verris milites in fuga conversi sint. Duo tamen sigilla tollunt, ne omnino inanes ad dominum reverant.




Erigone e il cane di Icaro sono trasformati in costellazione


Erigone, Icari filia, permota desiderio parentis, qui interfectus erat, cum eum non revertere videret, statuit eum quarere. Sed canis Icari cui Maera fuerat nomen, ululans domini morte, venit ad Erigonen. Cui non minimam cogitatae mortis suspicionem ostendit; neque enim puella timida putabat patrem interfectum esse, quamquam tot dies ac menses aberat. At canis vestem eius tenens dentibus perduxit ad cadaver. Quod filia simul ac vidit, cum solitudine ac pauperie opprimeretur, in eadem arbore qua pater sepultus erat, suspendio sibi mortem conscivit. Nonnulli canem in puteum se deiecisse narrant, Anigrum nomine. Quorum casu Iuppiter motus, in astris corpora eorum deformavit. Itaque complures Erigonem Virginem nominaverunt; canem autem sua appellatione et specie Caniculam dixerunt.


Amor di patria
Nihil est patria dulcius; nihil optabilius,nihil iucundius; regionem igitur et urbem, ubi maiores nostri domicilium collocaverunt, ubi est domus avita, ubi parentes et sodales et amici vitam degnut, carissimam habemus et summo amore diligimus. Sunt quidem multae urbes clariores atque opulentiores quam nostra; at omnibus patriam anteponimus. Non aliter optimi filii matrem et patrem unice diligunt, nec parentes fama clariores aut copiis ditiores exoptant. Miserrima vero est exulis vita; etiam si sponte exulavit atque, ampliorum bonorum cupidus,ex patria migravit et ubi nunc vitiam degit divitiis abundat, attamen regionis et civitatis suae desiderium in corde tenet et patriae suavissimae imaginem in oculis et in animo habet; patrium sermonem audire cupit; parentum et amicorum vultum videre toto animo appetit. Neque ullum tempus exuli incundius erit quam dies reditus.




Nessun commento:

Posta un commento