martedì 16 settembre 2014

AGLI ALUNNI DELLA II A


Appio Claudio sbarca in Sicilia
Cum Hiero, Syracusanorum tyrannus, atque Carthaginienses Messanam obsiderent, Appius Claudius, Romanorum consul, a Messanae civibus in auxilium vocatus, ad Siciliam contendit ut urbem obsidione liberaret. Hoc initium primi belli Punici fuit. Consul primo fretum Siculum traiecit nave piscatoria. Tum legati ab Hannone missi, Carthaginensium duce, venerunt ut pacem peterent. Sed consul colloquia de pacis condicionibus recusavit, cum Hiero non desisteret ab oppugnatione.

Un insigne esempio di virtù : Socrate
Socrates, insignis Atheniensis philosophus, sine dubio vir magnae sapientiae et integritatis fuit: ideo admirationem hominum veritatis amantium semper movebit.Vir egregio ingenio, probo animo et mira virtute praeditus, numquam civitatis utilitati favere destitit. Ad rem publicam non accessit, tamen cum necesse fuit in acie strenue pugnavit. A tota Grecia parentes adulescentes Athenas mittebant ut philosophiam discerent: philosophus discipulos doctrina, sed praecipue exemplo, sapientia atque virtute erudiebat. Nullum quidem librum scripsit, neque in schola aut domi docebat, sed per vias et in foro ut gratuito cum omnibus communicaret sapientiae suae fructus. Ideo philosophi fama magis in dies crescebat, sed in invidiam adversariorum incidit dicentium: Socrates adulescentes corrumpit et impius est, quia patrios deos non colit” Ab iniquis iudicibus damnatus, Socrates etiam morte sua insigne virtutis testimonium praebuit: nam etiamsi iniuste condemnatus, ex vinculis effugere recusavit et iniustae poenae subiacere quam legum sanctitatem violare praeoptavit.


Eolo offre ad Ulisse un dono funesto
Post urbis Troiae eversionem, Ulixes cum parva fidelium sociorum manu Asiae litora reliquit et in Graeciam navium cursum direxit. Primum in Thraciae oras pervenit, deinde in Lotophagorum insulam, ubi loti fructus crescebant: hi (questi) fructus patriae et domuum oblivionem hominibus dabant. Attigit posthac Siciliam insulam, fructuum et segetum divitem ; ibi, in opacis specubus, Cyclopes, horrida monstra vivebant. Inde venit in regna Aeoli, ventorum regis. Aeolus Ulixi utrem donavit, ubi omnes venti erant inclusi . Iam Ulixis classis navigabat, iam Ithaca ante oculos erat.

4. Quando ti (te) guardo, o Catilina, tremo con tutta la mente e con tutti gli arti. A Napoli e a Pompei c’era un ricco santuario.

5. Cesare condusse l’instancabile esercito dalla Gallia in Italia, attraverso le Alpi, e giunse nella celebre città di Rimini.


Tenacia e forza d’animo dei Romani
Urbs Roma aeterna erit; semper gentes reget, iustitiam et aequitatem populis dabit, maiorum morem servabit. In periculis et insidiis socii Romam adiuvabunt, auxilium non negabunt, bella una cum Romanis gerent. Si hostes urbem oppugnaverint, Romani eos (li) facile profligabunt;nam civium virtus et militum audacia patriam defendent. Cum Pyrrhus, nobilis Epirotarumrex, in Italiam cum ingenti exercitu venerat et apud Heracleam et Ausculum Romanos vicerat, Romani forti animo clades toleraverant novosque exercitus comparaverunt.

6.Gli uomini primitivi vivevano nelle spelonche, non in sontuose dimore. Gli agricoltori vivono nella salubre campagna.

7.Il generale Annibale, condusse le instancabili truppe di Cartaginesi in Italia, attraverso le Alpi, e giunse al celebre lago Trasimeno.



Severità di Manlio Torquato
Bello Latino T. Manlio Torquatus milites admonuerat, ne proelium cum hostibus committerent. Forte Titus Manlius, consulis filius, inter ceteros exploratores ad hostium stationem accessit; e quibus (dai quali) praefectus equitum consulis filium ad singulare proelium provocavit. Tunc Manlius, imperii patris immemor, in certamen ruit et adversarium occidit. Ubi pater quod (ciò) comperit, statim contionem advocavit et coram exercitu: “Quandoquidem” inquit “contra patris imperium dimicavisti, propter malefacta poenas solves”.

1.Giunto l’esercito nemico, i soldati romani sconfissero i crudeli nemici a Roma, presso il fiume Tevere. Quando stiamo bene, siamo lieti.

2.Nella regione della Frigia, a Troia, Achille pianse poiché era morto il suo amico Patroclo. Tuttavia, accolse le preghiere di Priamo, padre di Ettore, affinché gli restituisse le spoglie.


Il cavallo e l’asino
Asinus quidam, sarcinis onustus, equum rogabat eique dicebat: “Hoc onus mihi grave est; oneris partem aliquam(qualche: accus) vehe et subleva me”. Sed ille asini preces repudiavit. Paulo post asinus labore consumptus in via corruit animamque efflavit. Tunc agitator in equum imposuit omnes sarcinas, quas (che:acc.plur) asinus portabat atque insuper etiam pellem, asino detractam. Tum equus: “O me miserum-inquit- parvulum onus recipere recusavi, nunc me sarcinae omnes, cum pelle comitis, gravant, cuius (di cui) preces tam superbe comtempsi!


1.I condottieri valorosi, allorché combattono in guerra, mostrano un aspetto sicuro, al fine di spaventare i crudeli nemici che avanzano.

2.Giunte le instancabili truppe di Cartaginesi in Italia, attraverso i monti Pirenei e le Alpi, i consoli romani, in breve tempo, opposero i loro ingenti eserciti al fine di sconfiggere Annibale.

Pater familias
Summa erat patris auctoritas temporibus antiquis: tunc dominus erat uxoris, liberorum, servorum, sed postea eius auctoritas fuit minus imperiosa. Domi autem matres sunt dominae: curant liberos et domum gerunt. Non solum maritus, uxor et liberi sed etiam servi pars erant familiae. Servi plurimi sunt. Multi operam praestant domi, in urbe, sed multi vivunt ruri et dediti agris sunt. Pater familias domi suae rex est : habet in liberos patriam potestatem, in servos dominicam potestatem.

1.Giunto l’esercito nemico, i soldati romani sconfissero i crudeli nemici a Roma, presso il fiume Tevere.
2. Nella città di Troia, Achille pianse poiché era morto il suo amico Patroclo. Tuttavia, accolse le preghiere di Priamo, padre di Ettore, affinché restituisse le spoglie.











TRADUCI LE SEGUENTI FORME VERBALI:
mitteris, legerentur, rectae sint, lectus sum, delendus-a-um, rectae essent, amissa sit, amatum iri, aperiuntur, erudientur.

Nessun commento:

Posta un commento